monumenta.ch > Lucanus > sectio 314 > 76 > sectio 4 > bbb264.24 > bnf6637.77 > bkeCod.32.137v > 32.62v > 32.41v > sectio 21 > sectio 8 > 1 > bbb264.150 > bnf4871.256 > sectio 445 > sectio 4 > sectio 4 > 47
Ambrosius, De apologia David, § 46 <<<     >>> § 48

§ 47

1 unde pulchre addidit: et delictum meum contra me est semper.
2 insipiens enim delectatur erroribus suis et nonis uetera obumbrando peccatis se existimat adiuuari ideoque exultat in crimine.
3 at uero sapiens aduersum se iudicat esse delictum suum et tamquam hostiles acies ita lapsus culparum suarum aduersantium modo sibi arbitratur obsistere.
4 quidquid personuerit, quidquid increpuerit, culpa ei propria semper occurrit: quidquid fuerit dictum aut lectum in se dictum putat: quidquid intenderit, se nutu, se oculis signari putat.
5 si epuletur, si cogitet, si oret ac deprecetur, ante oculos eius semper error est proprius et momentis omnibus culpa pulsat conscientiam nec quiescere nec obliuisci sinit.
6 uelut grauis censor exagitat se terrore perpetuo.
7 omnia igitur aduersa habet qui ipse sibi displicet, ipse sui accusator, ipse sui testis est, nec inuenit quo fugiat qui ipse se perurget et stimulat.
8 sed hoc bonae mentis est uulnus sentire peccati.
9 nam qui expertes doloris sunt non sentiunt uulneris acerbitatem, quod est inmedicabilis aegritudinis: qui autem dolore aliquo punguntur sicut doloris sensu non carent ita non carent etiam sanitatis profectu.
10 ubi enim doloris sensus ibi etiam sensus est uitae; sentire enim uitalis uigoris ac muneris est.
11 unde et ille qui errorem suum non agnoscit insanit furit desipit, qui autem agnoscit utique resipiscit, non respuit remedia sanitatis, sed se ipse restringit, paenitet eum culpae, de ipsa semper cogitat et cogitando se ipse condemnat; iustus autem in primordio sermonis ace usa tor est sui.
12 qui se accusat iustus est; qui iustus est sobrius est, sanus est.
13 iustus fauere sibi nescit, rigorem iudicii etiam circa se non nouit inflectere, recordationem lapsus proprii perhorrescit et commissum erubescit errorem, omnem eius memoriam pauet metuit reformidat; grauem <se> sibi indicat, se ipsum arbitrum refugit nec sese sibi audet committere, quod nullum putat sibi esse grauiorem quam eum quem latere non possit, fallere non queat, fugere ac uitare non reperiat, nisi ut se sibi abneget et domini crucem tollat.